- RAPINA
- RAPINAfurtum impudenter ac vi factum, IC. definitur cuius actio simul rem et poenam persequebatur, Iustinian. Quamobrem formula erat: Aio maevium vi vestem mihi eripuisse, atque, eius rei nomine, eum quadruplum mihi dare oportere. Ioh. Rosin. Antipq. Rom. l. 9 c. 13. Idem vero tripli poenam suggerit, eôd. l. c. 5. Olim tamen latrocinari et praedas agere in externos, nullô bellô indictô, pro licito habebatur, quod Σκύθισμὸν vocat Epiphanius. Hinc illa, apud Homerum, an Pradones estis? amica interrogatio, Odyss. γ. ubi Scholiastes, οὐκ ἄδοξον ἦν παρὰ τοῖς παλαιοῖς τὸ ληςτεύειν, ἀλλ᾿ ἔνδοξον, Latrocinari apud Antiquos, non tantum infamtâ carebat, sed etiam gloriosum ducebatur. Cuius et Thacydides meminit l. 1. et in Solonis l. vet. Collegia ἐπὶ λείαν ἐρχομένων. Quippe, ut Iustinus ait, l. 43. c. 3. ad Tarquinii tempora, latrocmium maris gloriosum habebatur, Hug. Grotius, de iare Belli ac Pac. l. 2. c. 15. §. 5. Sed hac de re plura diximus supra, in voce Piratica. Apud Romanos rapiunda Virginis (Sponsae) vis simulata, inter nuptiales ritus, viguit, nec ullum habebatur connubium legitimum, nisi simulatô raptu perageretur: Quam legitimi Matrimonii rationem antiquissimam fuisse, et a raptu Sabinarum initium sumpsisse, Iac. Raevardus ICtus arbitratur; qui quia feliciter Romulo successerat, ideo institutum ab eodem putat, ut non verô, sed simulatô raptu, omnis sponsa a Sponso in posterum caperetur. Sic itaque quisque Virginem e gremio Matris, aut ex proxima necessitudine, vi simulatâ raptam non aliter suam faciebat, quam Romana pubes Sabinas olim Virgines usu suas fecerat. Quod omnino videtur voluisse Festus, cum scribit: Rapi simulatur Virgo ex gremio Matris, aut si ea non est, ex proxima necessitudine, cum ad virum trahitur, quod videlicet ea res feliciter Romulo cessit. Eôdem respiciens Tertullian. l. de Spectaculis, Deinde, inquit, Equiria Marti Romulus indixit; quamquam et Consualia Romule defendunt, quod ea Conso dicaverit Deo, ut volunt, consilii eius scil. quô tunc Sabinarum Virgmum rapinam militibus suis in matrimonia excogitavit: Probum plane consilium et nunc quoque apud ipso Romanos iustum et licitum etc. Prolixe et eleganter ritum describit Appuleius. Milesiar. l. 4. Interim nulli alii connubii contrahendi modo, quam ei qui usu fiebat, raptum hunc convenisse, docet Raevardus, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 37. Primi autem mulierum Raptores Centauri perhibentur, qui a Lapithis forte ad convivium invitati, cum vinô incaluissent, illorum uxores rapuêre, unde grave inter utramque gentem bellum, quod pluribus Poetae persequuti sunt. Ovidius inprimis in Metamorph. l. 9. Vide quoque Palaephatum, l. 1. Boccatium 9. Gen. c. 31. Fortun. Licetum de Gemmis annul. Schem. 35. c. 122. ubi vel abEuryto Hippodamon, vel a' Nesso Deianiram raptam, in Gemma, exhibet atque Comm. suô illustrat etc. A Tritonibus non raro feminas formosas, si forte incautius in mari se abluant, aut in litore obambulent, rapi sub undas testantur Lucianus, Dial. Trit. tom. 3. Alex. ab Alexandro, Genial. dier. l. 3. c. 8. Gyraldus Syntagm. 5. etc. quorum ille istiusmodi marinum hominem, mulieribus ad fontem in Epiro accedentibus insidiatum, postquam semel atque iterum solam aliquam nactus esset, sub undas detulisse, tandem cum apud loci incolas percrebuisset, captumnecatumque fuisse, retert. Similiter in Tanagraeorum primarias matronas, quae arcanis Liberi patris initiatae, ad mare, quo expiationis causâ lavarent, descenderant, Tritonem impetum fecisse, narrat Pausan. Boeotitis, ut alia omittam. Quod duas ob causas maxime ab ipsis fieri, tum libidinis, tum gulae explendae, contrendit Fortun. Licetus, de Gemmis Annular. Schem. 10. c. 61. ubi puellae a Tritone raptae iconem prolixe explicat. Cui adde, si visum est, Iul. Scaligerum contra Cardan. Exercit. 226 et l. 2. de Histor. Animal. Maiolum, in Dieb. Canicular. colloq. de Piscibus, Bapt. Fulgosum, l. 1. c. 6. Theophanem Isaurum Abbatem in Chronol. Dam. Goes in Olyssipones enarr. Georg. Burin in Harlemo etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.